- MACRONA
- MACRONAapud Anastasium Bibliothecar. in Leone III. Macronum vero ipsius Lateranensis Patriarchii, quae extenditur a campo et ultra imagines Apostolorum restauravit, porticus videtur esse aut solarium in longum porrectum, testudinatum et cameratum, quasi μακρὸν dictum. Cuiusmodi μάκρωνα in Patriarchio Constantinop. exstitisse, et urbe a Francis primum captâ conflagrâsse, auctor est Nicetas in Alexio Man. fil. c. 6. in Isaacio et Alexio c. 2. apud Car. du Fresne, qui Macronem et Andronem idem esse docet, in Gossar. Vide quae de Macrona Lateranensi in sua dissertatione de Lateranensibus parietinis attigit, p. 30. et 31. Nic. Alemannus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.